CAPUT CXXI.

32. Charitas finis omnium praeceptorum. Omnia igitur praecepta divina referuntur ad charitatem, de qua dicit Apostolus: Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Omnis itaque praecepti finis est charitas; id est, ad charitatem refertur omne praeceptum. Quod vero ita fit vel timore poenae, vel aliqua intentione carnali, ut non referatur ad illam charitatem quam diffundit Spiritus sanctus in cordibus nostris (Rom. V, 5), nondum fit quemadmodum fieri oportet, quamvis fieri videatur. Charitas quippe ista Dei est et proximi: et utique in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Adde Evangelium, adde Apostolos: non enim aliunde vox ista est, Finis praecepti est charitas; et, Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Quaecumque ergo mandat Deus, ex quibus unum est, Non moechaberis (Exod. XX, 14; Matth. V, 27); et quaecumque non jubentur, sed spirituali consilio monentur , ex quibus unum est, Bonum est homini mulierem non tangere (I Cor. VII, 1): tunc recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum, et in hoc saeculo, et in futuro; nunc Deum per fidem, tunc per speciem, et ipsum proximum nunc per fidem. Non enim scimus mortales corda mortalium, tunc autem illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et laus erit unicuique a Deo (Id. IV, 5): quia id laudabitur et diligetur a proximo in proximo, quod ne lateat, ab ipso illuminabitur Deo. Minuitur autem cupiditas charitate crescente, donec veniat hic ad tantam magnitudinem, qua major esse non possit: Majorem enim charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Ibi autem quis explicet quanta charitas erit ubi cupiditas quam vel coercendo superet nulla erit? quoniam summa sanitas erit, quando contentio mortis nulla erit.