CAPUT CXXII. |
33. Libri conclusio. Sed sit aliquando hujus voluminis finis, quod ipse videris utrum Enchiridion vel appellare debeas, vel habere. Ego tamen cum spernenda tua in Christo studia non putarem, bona de te credens in adjutorio nostri Redemptoris ac sperans , teque in ejus membris plurimum diligens, librum ad te, sicut valui, utinam tam commodum quam prolixum, de Fide, Spe et Charitate conscripsi. |