|
Nullum malum, nisi quod et bonum sit. Ac per hoc nullum est quod
dicitur malum, si nullum sit bonum. Sed bonum omni malo carens,
integrum bonum est; cui verum inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum
est: nec malum unquam potest esse ullum, ubi bonum est nullum. Unde
res mira conficitur, ut quia omnis natura, in quantum natura est,
bonum est, nihil aliud dici videatur, cum vitiosa natura mala esse
natura dicitur, nisi malum esse quod bonum est: nec malum esse, nisi
quod bonum est; quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua mala
esset, si res ipsa quae mala est, natura non esset. Non igitur
potest esse malum, nisi aliquod bonum. Quod cum dici videatur
absurde, connexio tamen ratiocinationis hujus velut inevitabiliter nos
compellit hoc dicere. Et cavendum est, ne incidamus in illam
propheticam sententiam, ubi legitur: Vae iis qui dicunt quod bonum
est malum, et quod malum est bonum; qui dicunt tenebras lucem, et
lucem tenebras; qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isai.
V, 20). Et tamen Dominus ait: Malus homo de malo thesauro
cordis sui profert mala (Matth. XII, 35). Quid est autem
malus homo, nisi mala natura; quia homo natura est? Porro si homo
aliquod bonum est, quia natura est, quid est malus homo, nisi malum
bonum? Tamen cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum quia
homo est, nec ideo bonum quia iniquus est; sed bonum quia homo, malum
quia iniquus. Quisquis ergo dicit, Malum est hominem esse; aut,
Bonum est iniquum esse: ipse incidit in propheticam illam sententiam,
Vae iis qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum.
Opus enim Dei culpat, quod est homo: et vitium hominis laudat, quod
est iniquitas. Omnis itaque natura, etiamsi vitiosa est, in quantum
natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est.
|
|