CAPUT XIV.

Bonum et malum, licet contraria, simul in eadem re esse posse. Ex bonis mala, et in bonis. Quapropter in iis contrariis quae mala et bona vocantur, illa dialecticorum regula deficit, qua dicunt nulli rei duo simul inesse contraria. Nullus enim aer simul est et tenebrosus et lucidus: nullus cibus aut potus simul dulcis et amarus: nullum corpus simul ubi album, ibi et nigrum; nullum simul ubi deforme, ibi et formosum. Et hoc in multis ac pene in omnibus contrariis reperitur, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt: quamvis bona sine malis possint. Potest enim homo vel angelus non esse injustus; injustus autem non potest esse nisi homo vel angelus: et bonum quod homo, bonum quod angelus; malum quod injustus. Et haec duo contraria ita simul sunt, ut si bonum non esset in quo malum esset , prorsus nec malum esse potuisset: quia non modo ubi consisteret, sed unde oriretur corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur; quod nisi bonum esset, nec corrumperetur; quoniam nihil est aliud corruptio, quam boni exterminatio. Ex bonis igitur mala orta sunt, et nisi in aliquibus bonis non sunt: nec erat alias unde oriretur ulla mali natura. Nam si esset, in quantum natura esset, profecto bona esset: et aut incorruptibilis natura magnum esset bonum, aut etiam natura corruptibilis nullo modo esset nisi aliquod bonum, quod bonum corrumpendo posset ei nocere corruptio.