CAPUT XV.

Quomodo intelligendum illud, Non potest arbor bona, etc. Sed cum mala ex bonis orta esse dicimus, non putetur hoc dominicae sententiae refragari, qua dixit, Non potest arbor bona fructus malos facere. Non potest enim, sicut Veritas ait, colligi uva de spinis (Matth. VII, 18, 16), quia non potest nasci uva de spinis; sed ex bona terra et vites nasci posse videmus et spinas. Et eodem modo tanquam arbor mala fructus bonos, id est, opera bona non potest facere voluntas mala: sed ex bona hominis natura oriri voluntas et bona potest et mala; nec fuit prorsus unde primitus oriretur voluntas mala, nisi ex angeli et hominis natura bona. Quod et ipse Dominus eodem loco, ubi de arbore et fructibus loquebatur, apertissime ostendit: ait enim, Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum (Id. XII, 33): satis admonens ex arbore quidem bona malos, aut ex mala bonos nasci fructus non posse; ex ipsa tamen terra cui loquebatur, utramque arborem posse.