|
5. Rerum causas nosse an pertineat ad felicitatem. Quae cum ita
sint, quando nobis Maronis ille versus placet,
|
Felix qui potuit rerum cognoscere causas.
|
|
non nobis videatur ad felicitatem consequendam pertinere, si sciamus
causas magnarum in mundo corporalium motionum, quae abditissimis
naturae sinibus occuluntur;
|
Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant,
Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant.
|
|
et caetera hujusmodi: sed bonarum et malarum rerum causas nosse
debemus, et id hactenus, quatenus eas homini in hac vita erroribus
aerumnisque plenissima, ad eosdem errores et aerumnas evadendas nosse
conceditur. Ad illam quippe felicitatem tendendum est, ubi nulla
quatiamur aerumna, nullo errore fallamur. Nam si causae corporalium
motionum noscendae nobis essent, nullas magis nosse quam nostrae
valetudinis deberemus. Cum vero eis ignoratis, medicos quaerimus,
quis non videat quod de secretis coeli et terrae nos latet, quanta sit
patientia nesciendum?
|
|