|
Error quid sit. Non omnis error noxius. Augustini error felix in
bivio. Quamvis enim error quanta possumus cura cavendus sit, non
solum in majoribus, verum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum
ignorantia possit errari; non est tamen consequens ut continuo erret
quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit:
pro vero quippe approbat falsum, quod est erroris proprium.
Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum. Nam in una
eademque re et nescienti sciens, et erranti non errans, recta ratione
praeponitur. In diversis autem rebus, id est, cum iste sciat alia,
ille alia; et iste utiliora, ille minus utilia, vel etiam noxia:
quis non in eis quae ille scit, ei praeferat nescientem? Sunt enim
quaedam quae nescire quam scire sit melius. Itemque nonnullis errare
profuit aliquando, sed in via pedum, non in via morum. Nam nobis
ipsis accidit ut in quodam bivio falleremur, et non iremus per eum
locum ubi opperiens transitum nostrum Donatistarum manus armata
subsederat : atque ita factum est ut eo quo tendebamus, per devium
circuitum veniremus; cognitisque insidiis illorum, nos gratularemur
errasse, atque inde gratias ageremus Deo. Quis ergo viatorem sic
errantem sic non erranti latroni praeponere dubitaverit? Et fortasse
ideo apud illum summum poetam loquens quidam miser amator,
|
Ut vidi (inquit), ut perii, ut me malus abstulit error!
|
|
quoniam est et error bonus, qui non solum nihil obsit, verum etiam
prosit aliquid. Sed diligentius considerata veritate, cum aliud nihil
sit errare, quam verum putare quod falsum est, falsumque quod verum
est; vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo, sive
falsum, sive sit verum; idque tam sit in animo deforme atque
indecens, quam pulchrum et decorum esse sentimus, vel in loquendo,
vel in assentiendo, Est, est, Non, non (Matth. V, 37):
profecto et ob hoc ipsum est vita misera ista qua vivimus, quod ei
nonnunquam, ut non amittatur, error est necessarius. Absit ut talis
sit illa vita, ubi est animae nostrae ipsa veritas vita: ubi nemo
fallit, fallitur nemo. Hic autem homines fallunt atque falluntur;
miserioresque sunt cum mentiendo fallunt, quam cum mentientibus
credendo falluntur. Usque adeo tamen rationalis natura refugit
falsitatem, et quantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam
quicumque amant fallere. Non enim sibi qui mentitur videtur errare,
sed alium in errorem mittere credentem sibi. Et in ea quidem re non
errat quam mendacio contegit, si novit ipse quid verum sit: sed in hoc
fallitur, quod putat sibi suum non obesse mendacium; cum magis
facienti quam patienti obsit omne peccatum.
|
|