|
6. Mendacium omne est peccatum, sed aliud alio gravius. Non
mentiri qui nesciens falsum dicit, sed potius qui verum dicit quod
putat falsum. Verum hic difficillima et latebrosissima gignitur
quaestio, de qua jam grandem librum, cum respondendi necessitas nos
urgeret, absolvimus: utrum ad officium hominis justi pertineat
aliquando mentiri. Nonnulli enim eo usque progrediuntur, ut et
pejerare, et de rebus ad Dei cultum pertinentibus ac de ipsa Dei
natura falsum aliquid dicere, nonnunquam bonum piumque opus esse
contendant . Mihi autem videtur peccatum quidem esse omne mendacium,
sed multum interesse quo animo et quibus de rebus quisque mentiatur.
Non enim sic peccat ille qui consulendi, quomodo ille qui nocendi
voluntate mentitur: aut vero tantum nocet qui viatorem mentiendo in
diversum iter mittit, quantum is qui viam vitae mendacio fallente
depravat. Nemo sane mentiens judicandus est, qui dicit falsum quod
putat verum: quoniam quantum in ipso est, non fallit ipse, sed
fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus
est, qui falsa incautius credita pro veris habet. Potiusque e
contrario, quantum in ipso est, ille mentitur, qui dicit verum quod
putat falsum. Quantum enim ad animum ejus attinet, quia non quod
sentit hoc dicit, non verum dicit, quamvis verum inveniatur esse quod
dicit: nec ullo modo liber est a mendacio, qui ore nesciens verum
loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Non consideratis itaque
rebus ipsis de quibus aliquid dicitur, sed sola intentione dicentis,
melior est qui nesciens falsum dicit, quoniam id verum putat, quam qui
mentiendi animum sciens gerit, nesciens verum esse quod dicit. Ille
namque non aliud habet in animo, aliud in verbo: huic vero qualecumque
per se ipsum sit quod ab eo dicitur, aliud tamen clausum in pectore,
aliud in lingua promptum est; quod malum est proprium mentientis. In
ipsarum autem quae dicuntur consideratione rerum tantum interest, qua
in re quisque fallatur sive mentiatur, ut cum falli quam mentiri minus
sit malum, quantum pertinet ad hominis voluntatem; tamen longe
tolerabilius sit in his quae a religione sunt sejuncta, mentiri, quam
in iis sine quorum fide vel notitia Deus coli non potest, falli .
Quod ut illustretur exemplis, intueamur quale sit, si quispiam dum
mentitur, vivere nuntiet aliquem mortuum; et alius dum fallitur,
credat iterum Christum post quamlibet longa tempora moriturum: nonne
illo modo mentiri quam isto modo falli imcomparabiliter praestat,
multoque minoris mali est in illum errorem aliquem inducere, quam in
istum ab aliquo induci?
|
|