CAPUT PRIMUM.

1. Sapientiae verae donum exoptat Laurentio. Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter, quamque te cupiam esse sapientem: non ex eorum numero de quibus dicitur, Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. 1, 20)! sed ex eorum de quibus scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI, 26); et quales vult Apostolus fieri, quibus dicit, Volo autem vos sapientes quidem esse in bono, simplices autem in malo (Rom. XVI, 19). [Sicut autem nemo a se ipso esse potest; ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed ab illo illustrante, de quo scriptum est, Omnis sapientia a Deo est (Eccli. I, 1).]