|
Error alius quidem alio perniciosior, sed semper est malus. In
quibusdam ergo rebus magno, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo
malo, in quibusdam nonnullo etiam bono fallimur. Nam magno malo
fallitur homo, cum hoc non credit quod ad vitam ducit aeternam, vel
hoc credit quod ad mortem ducit aeternam. Parvo autem malo fallitur,
qui falsum pro vero approbando incidit in aliquas molestias temporales,
quibus tamen adhibita fidelis patientia convertit eas in usum bonum.
Velut si quisquam bonum hominem putando qui malus est, aliquid ab eo
patiatur mali. Qui vero malum hominem ita bonum credit, ut nihil ab
eo patiatur mali, nullo malo fallitur: nec in eum cadit illa
prophetica detestatio, Vae iis qui dicunt quod malum est bonum. De
ipsis enim rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus dictum
intelligendum est. Unde qui adulterium dicit bonum, recte arguitur
illa voce prophetica. Qui vero ipsum hominem dicit bonum, quem putat
castum, nescit adulterum, non in doctrina rerum bonarum et malarum,
sed in occultis humanorum fallitur morum; vocans hominem bonum, in quo
putat esse quod esse non dubitat bonum , et dicens malum adulterum et
bonum castum: sed hunc bonum dicens, nesciendo adulterum esse, non
castum . Porro si per errorem evadit quisque perniciem, sicut
superius dixi nobis in itinere contigisse, etiam boni aliquid homini
errore confertur. Sed cum dico in quibusdam rebus nullo malo aliquem,
vel nonnullo etiam bono falli; non ipsum errorem dico nullum malum vel
nonnullum bonum; sed malum quo non venitur, vel bonum quo venitur
errando, id est, ex ipso errore quid non eveniat vel quid proveniat.
Nam ipse per se ipsum error aut magnum in re magna, aut parvum in re
parva, tamen semper est malum. Quis enim nisi errans malum neget,
approbare falsa pro veris aut improbare vera pro falsis, aut habere
incerta pro certis, vel certa pro incertis? Sed aliud est bonum
hominem putare qui malus est, quod est erroris; et aliud est ex hoc
malo aliud malum non pati, si nihil noceat homo malus, qui est putatus
bonus. Itemque aliud est ipsam viam putare, quae non est ipsa; et
aliud est ex hoc erroris malo aliquid boni consequi, velut est ab
insidiis malorum hominum liberari.
|
|