CAPUT XXI.

Error non semper peccatum, sed semper malum. In quibus autem rebus nihil interest ad capessendum Dei regnum, utrum credantur, an non; vel utrum vera sive sint sive putentur, an falsa: in his errare, id est, aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum; aut si est, minimum esse atque levissimum. Postremo, qualecumque illud et quantumcumque sit, ad illam viam non pertinet, qua imus ad Deum: quae via fides est Christi, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Neque enim ab hac via deviabat in geminis filiis gratus ille parentibus error: aut ab hac via deviabat apostolus Petrus, quando se existimans visum videre, aliud pro alio sic putabat, ut a corporum imaginibus, in quibus se esse arbitrabatur, vera in quibus erat corpora non dignosceret, nisi cum ab illo angelus, per quem fuerat liberatus, abscessit: aut ab hac via deviabat Jacob patriarcha, quando viventem filium a bestia credebat occisum (Gen. XXXVII, 33). In his atque hujusmodi falsitatibus, salva fide, quae in Deum nobis est, fallimur, et via non relicta quae ad illum ducit, erramus: qui errores etiamsi peccata non sunt, tamen in malis hujus vitae deputandi sunt, quae ita subjecta est vanitati, ut approbentur hic falsa pro veris, respuantur vera pro falsis, teneantur incerta pro certis. Quamvis enim haec ab ea fide absint, per quam veram certamque ad aeternam beatitudinem tendimus ; ab ea tamen miseria non absunt, in qua adhuc sumus. Nullo modo quippe falleremur in aliquo vel animi vel corporis sensu, si jam vera illa atque perfecta felicitate frueremur.