|
Omne mendacium esse peccatum. Porro autem omne mendacium ideo
dicendum est esse peccatum, quia homo non solum quando scit ipse quod
verum sit, sed etiam si quando errat et fallitur sicut homo, hoc debet
loqui quod animo gerit; sive illud verum sit, sive putetur et non
sit. Omnis autem qui mentitur, contra id quod animo sentit loquitur
voluntate fallendi. Et utique verba propterea sunt instituta, non per
quae se homines invicem fallant, sed per quae in alterius quisque
notitiam cogitationes suas perferat . Verbis ergo uti ad fallaciam,
non ad quod instituta sunt, peccatum est. Nec ideo ullum mendacium
putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando alicui prodesse
mentiendo. Possumus enim et furando , si pauper cui palam datur,
sentit commodum, et dives cui clam tollitur, non sentit incommodum:
nec ideo tale furtum quisquam dixerit non esse peccatum. Possumus et
adulterando, si aliqua, nisi ad hoc ei consentiatur, appareat amando
moritura, et si vixerit, poenitendo purganda: nec ideo peccatum
negabitur tale adulterium. Si autem merito nobis placet castitas,
quid offendit veritas, ut propter alienam utilitatem illa non violetur
adulterando, et violetur ista mentiendo ? Plurimum quidem ad bonum
profecisse homines, qui non nisi pro salute hominis mentiuntur, non
est negandum: sed in eorum tali profectu merito laudatur, vel etiam
temporaliter remuneratur benevolentia, non fallacia, quae ut
ignoscatur sat est, non ut etiam praedicetur, maxime in haeredibus
Testamenti Novi, quibus dicitur, Sit in ore vestro, Est, est;
Non, non: quod enim amplius est, a malo est (Matth. V, 37).
Propter quod malum, quia subrepere in hac mortalitate non desinit,
etiam ipsi cohaeredes Christi dicunt, Dimitte nobis debita nostra
(Id. VI, 12).
|
|