|
8. Causa rerum bonarum, bonitas Dei; malarum, voluntas deficiens
boni mutabilis. His itaque pro hujus brevitatis necessitate
tractatis, quoniam causae cognoscendae sunt rerum bonarum et malarum,
quantum viae satis est quae nos perducat ad regnum, ubi erit vita sine
morte, sine errore veritas, sine perturbatione felicitas: nequaquam
dubitare debemus, rerum quae ad nos pertinent bonarum causam non esse
nisi bonitatem Dei; malarum vero ab immutabili bono deficientem boni
mutabilis voluntatem, prius angeli, hominis postea.
|
|