CAPUT XXV.

Poenae peccatis irrogatae. Quae tamen natura in malis suis non potuit amittere beatitudinis appetitum. Verum haec communia mala sunt et hominum et angelorum pro sua malitia Domini justitia damnatorum. Sed homo habet et poenam propriam, qua etiam corporis morte punitus est. Mortis ei quippe supplicium Deus comminatus fuerat, si peccaret: sic eum munerans libero arbitrio, ut tamen regeret imperio, terreret exitio; atque in paradisi felicitate tanquam in umbra vitae, unde justitia custodita in meliora conscenderet, collocavit (Gen. II, 17, 15).