|
Hominis conditio post Adae peccatum. Hominis reformatio ex sola Dei
misericordia. Ita ergo se res habebat: jacebat in malis, vel etiam
volvebatur, et de malis in mala praecipitabatur totius humani generis
massa damnata; et adjuncta parti eorum qui peccaverant angelorum,
luebat impiae desertionis dignissimas poenas. Ad iram quippe Dei
pertinet justam, quidquid caeca et indomita concupiscentia faciunt
libenter mali, et quidquid manifestis opertisque poenis patiuntur
inviti: non sane Creatoris desistente bonitate et malis angelis
subministrare vitam vivacemque potentiam, quae subministratio si
auferatur, interibunt ; et hominum, quamvis de propagine vitiata
damnataque nascentium, formare semina et animare, ordinare membra ,
per temporum aetates, per locorum spatia vegetare sensus, alimenta
donare. Melius enim judicavit de malis bene facere, quam mala nulla
esse permittere. Et si quidem in melius hominum reformationem nullam
prorsus esse voluisset, sicut impiorum nulla est angelorum, nonne
merito fieret, ut natura quae Deum deseruit, quae praeceptum sui
Creatoris, quod custodire facillime posset, sua male utens potestate
calcavit atque transgressa est, quae in se sui Conditoris imaginem ab
ejus lumine contumaciter aversa violavit, quae salubrem servitutem ab
ejus legibus male libero abrupit arbitrio, universa in aeternum
desereretur ab eo, et pro suo merito poenam penderet sempiternam?
Plane ita faceret, si tantum justus, non etiam misericors esset,
suamque indebitam misericordiam multo evidentius in indignorum potius
liberatione monstraret .
|
|