|
9. Dejectis desertoribus angelis, caeteri in beatitudine formati.
Angelis igitur aliquibus impia superbia deserentibus Deum, et in
hujus aeris imam caliginem de superna coelesti habitatione dejectis,
residuus numerus angelorum in aeterna cum Deo beatitudine et sanctitate
permansit. Neque enim ex uno angelo lapso atque damnato caeteri
propagati sunt, ut eos sicut homines originale malum obnoxiae
successionis vinculis obligaret, atque universos traheret ad debitas
poenas: sed eo qui diabolus factus est, cum sociis impietatis elato,
et ipsa cum eis elatione prostrato, caeteri pia obedientia Domino
cohaeserunt, accipientes etiam, quod illi non habuerunt, certam
scientiam, qua essent de sua sempiterna et nunquam casura stabilitate
securi.
|
|