|
Sapientia hominis, pietas. Hominis autem sapientia pietas est.
Habes hoc in libro sancti Job: nam ibi legitur, quod ipsa Sapientia
dixerit homini, Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII,
28). Si autem quaeras quam dixerit eo loco pietatem, distinctius
in graeco reperies TEOSEBEIAN, qui est Dei cultus. Dicitur
enim graece pietas et aliter, id est EYSEBEIA quo nomine
significatur bonus cultus, quamvis et hoc praecipue referatur ad
colendum Deum. Sed nihil est commodius illo nomine, quo evidenter
Dei cultus expressus est, cum quid esset homini sapientia diceretur.
Quaerisne aliquid dici brevius, qui petis a me ut breviter magna
dicantur? An hoc ipsum tibi fortasse desideras breviter aperiri,
atque in sermonem colligi brevem, quonam modo sit colendus Deus?
|
|