|
In locum angelorum ejectorum succedit pars hominum reparata. Placuit
itaque universitatis creatori atque moderatori Deo, ut quoniam non
tota multitudo angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat in
perpetua perditione remaneret; quae autem cum Deo illa deserente
perstiterat, de sua certissime cognita semper futura felicitate
gauderet: alia vero creatura rationalis quae in hominibus erat,
quoniam peccatis atque suppliciis et originalibus et propriis tota
perierat, ex ejus parte reparata, quod angelicae societati ruina illa
diabolica minuerat, suppleretur . Hoc enim promissum est
resurgentibus sanctis, quod erunt aequales angelis Dei (Luc. XX,
36). Ita superna Jerusalem mater nostra, civitas Dei, nulla
civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia
fortasse regnabit . Neque enim numerum aut sanctorum hominum, aut
immundorum daemonum novimus, in quorum locum succedentes filii sanctae
matris , quae sterilis apparebat in terris, in ea pace de qua illi
ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum
civium numerus, sive qui est, sive qui futurus est, in contemplatione
est ejus artificis, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt
(Rom. IV, 17), atque in mensura et numero et pondere cuncta
disponit (Sap. XI, 21).
|
|