|
Non meritis, nec libero arbitrio reparari homines, sed gratia.
Verum haec pars generis humani, cui liberationem Deus regnumque
promisit aeternum, numquid meritis operum suorum reparari potest?
Absit. Quid enim boni operatur perditus , nisi quantum fuerit a
perditione liberatus? Numquid libero voluntatis arbitrio? Et hoc
absit: nam libero arbitrio male utens homo, et se perdidit et ipsum.
Sicut enim qui se occidit, utique vivendo se occidit, sed se
occidendo non vivit, nec se ipsum poterit resuscitare cum occiderit:
ita cum libero peccaretur arbitrio, victore peccato amissum est liberum
arbitrium; A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est
(II Petr. II, 19). Petri certe apostoli est ista
sententia: quae cum vera sit, qualis, quaeso, potest servi addicti
esse libertas, nisi quando eum peccare delectat? Liberaliter enim
servit, qui sui domini voluntatem libenter facit. Ac per hoc ad
peccandum liber est, qui peccati servus est. Unde ad juste faciendum
liber non erit, nisi a peccato liberatus esse justitiae coeperit
servus. Ipsa est vera libertas propter recti facti laetitiam , simul
et pia servitus propter praecepti obedientiam. Sed ad bene faciendum
ista libertas unde erit homini addicto et vendito, nisi redimat cujus
illa vox est, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis
(Joan. VIII, 36)? Quod antequam fieri in homine incipiat,
quomodo quisquam de libero arbitrio in bono gloriatur opere, qui nondum
est liber ad operandum bene, nisi se vana superbia inflatus extollat?
quam cohibet Apostolus dicens, Gratia salvi facti estis per fidem.
|
|