|
Fides et opera bona ex Dei dono. Et ne ipsam sibi saltem fidem sic
arrogarent, ut non intelligerent divinitus esse donatam, sicut idem
apostolus alio loco dicit, se ut fidelis esset misericordiam consecutum
(I Cor. VII, 25); hic quoque adjunxit, atque ait, Et hoc
non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis
extollatur. Et ne putarentur fidelibus bona opera defutura, rursus
adjecit: Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Jesu in
operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus
(Ephes. II, 8-10). Tunc ergo efficimur vere liberi, cum
Deus nos fingit, id est, format et creat, non ut homines, quod jam
fecit; sed ut boni homines simus, quod nunc gratia sua facit: ut
simus in Christo Jesu nova creatura (Galat. VI, 15),
secundum quod dictum est, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L,
12). Neque enim cor ejus, quantum pertinet ad naturam cordis
humani, non jam creaverat Deus .
|
|