CAPUT XXXII.

Bona voluntas a Deo. Item ne quisquam, etsi non de operibus, de ipso glorietur libero arbitrio voluntatis, tanquam ab ipso incipiat meritum, cui tanquam debitum reddatur praemium, bene operandi ipsa libertas; audiat eumdem gratiae praeconem dicentem, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Et alio loco: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Cum procul dubio, si homo ejus aetatis est ut ratione jam utatur, non possit credere, sperare, diligere, nisi velit, nec pervenire ad palmam supernae vocationis Dei, nisi voluntate cucurrerit (Philipp. III, 14). Quomodo ergo non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, nisi quia et ipsa voluntas, sicut scriptum est, a Domino praeparatur (Prov. VIII, 35, sec. LXX)? Alioquin si propterea dictum est, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, quia ex utroque fit, id est, et voluntate hominis, et misericordia Dei; ut sic dictum accipiamus, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, tanquam diceretur, Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei: non ergo sufficit et sola misericordia Dei, si non sit etiam voluntas hominis: ac per hoc si recte dictum est, Non volentis hominis, sed miserentis est Dei, quia id voluntas hominis sola non implet; cur non et e contrario recte dicitur, Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, quia id misericordia Dei sola non implet? Porro si nullus dicere christianus audebit, Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, ne Apostolo apertissime contradicat; restat ut propterea recte dictum intelligatur, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, ut totum Deo detur, qui hominis voluntatem bonam et praeparat adjuvandam, et adjuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia: quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur in sanctis eloquiis; et, Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et, Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII, 6). Nolentem praevenit, ut velit; volentem subsequitur, ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris (Matth. V, 44), utique nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in illis operetur et velle ? Itemque cur admonemur petere ut accipiamus (Id. VII, 7), nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut velimus? Oramus ergo pro inimicis nostris, ut misericordia Dei praeveniat eos, sicut praevenit et nos: oramus autem pro nobis, ut misericordia ejus subsequatur nos.