|
Christus mediator ineffabili Verbi incarnatione natus ex Maria.
Contra Apollinaristas. De quo mediatore longum est, ut quanta
dignum est, tanta dicantur, quamvis ab homine dici digne non possint.
Quis enim hoc solum congruentibus explicet verbis, quod Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), ut crederemus
in Dei Patris omnipotentis unicum Filium natum de Spiritu sancto et
Maria virgine? Ita quippe Verbum caro factum est, a divinitate
carne suscepta, non in carnem divinitate mutata. Carnem porro hic
hominem debemus accipere, a parte totum significante locutione: sicut
dictum est, Quoniam ex operibus Legis non justificabitur omnis caro
(Rom. III, 20), id est omnis homo. Nam nihil naturae
humanae in illa susceptione fas est dicere defuisse; sed naturae ab
omni peccati nexu omni modo liberae: non qualis de utroque sexu
nascitur per concupiscentiam carnis cum obligatione delicti, cujus
reatus regeneratione diluitur; sed qualem de virgine nasci oportebat,
quem fides matris, non libido conceperat: quo si vel nascente
corrumperetur ejus integritas, non jam ille de virgine nasceretur;
eumque falso, quod absit, natum de virgine Maria tota confiteretur
Ecclesia; quae imitans ejus matrem quotidie parit membra ejus, et
virgo est. Lege, si placet, de virginitate sanctae Mariae meas
litteras ad illustrem virum, quem cum honore ac dilectione nomino
Volusianum (Epist. 137).
|
|