|
Christus Deus simul et homo. Contra errorem qui Leporii, et postea
Nestorianorum fuit. Proinde Christus Jesus Dei Filius, est et
Deus et homo . Deus ante omnia saecula, homo in nostro saeculo.
Deus, quia Dei Verbum; Deus enim erat Verbum (Joan. I,
1): homo autem, quia in unitatem personae accessit Verbo anima
rationalis et caro. Quocirca in quantum Deus est, ipse et Pater
unum sunt (Joan. X, 30): in quantum autem homo est, Pater
major est illo (Id. XIV, 28). Cum enim esset unicus Dei
Filius, non gratia, sed natura, ut esset etiam plenus gratia,
factus est et hominis filius: idemque ipse utrumque ex utroque unus
Christus. Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est,
quod natura erat, id est, esse aequalis Deo. Exinanivit autem se,
accipiens formam servi (Philipp. II, 6 et 7), non amittens vel
minuens formam Dei. Ac per hoc et minor est factus, et mansit
aequalis, utrumque unus, sicut dictum est: sed aliud propter
Verbum, aliud propter hominem: propter Verbum aequalis Patri,
propter hominem minor. Unus Dei Filius, idemque hominis filius;
unus hominis filius, idemque Dei Filius: non duo filii Dei Deus et
homo, sed unus Dei Filius; Deus sine initio, homo a certo initio,
Dominus noster Jesus Christus.
|
|