|
11. Gratia commendata in homine Christo ad dignitatem Filii Dei
nullis meritis evecto. Hic omnino granditer et evidenter Dei gratia
commendatur. Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in
unitatem personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae
bona voluntas, cujus boni propositi studium, quae bona opera
praecesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo?
Numquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum
est, cum singulariter promereretur Deum ? Nempe ex quo esse homo
coepit, non aliud coepit esse homo quam Dei Filius; et hoc unicus,
et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique
Deus: ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet
rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo.
Unde naturae humanae tanta gloria , nullis praecedentibus meritis sine
dubitatione gratuita, nisi quia magna hic et sola Dei gratia fideliter
et sobrie considerantibus evidenter ostenditur, ut intelligant homines
per eamdem gratiam se justificari a peccatis, per quam factum est ut
homo Christus nullum habere posset peccatum? Sic et ejus matrem
angelus salutavit, quando ei futurum annuntiavit hunc partum: Ave,
inquit, gratia plena. Et paulo post: Invenisti, ait, gratiam apud
Deum (Luc. I, 28 et 30). Et haec quidem gratia plena, et
invenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Domini sui, imo omnium
Domini mater esset. De ipso autem Christo Joannes evangelista cum
dixisset, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; Et
vidimus, inquit, gloriam ejus quasi unigeniti a Patre, plenum
gratiae et veritatis. Quod ait, Verbum caro factum est; hoc est,
plenum gratiae: quod ait, gloriam unigeniti a Patre; hoc est,
plenum veritatis. Veritas quippe ipsa, unigenitus Dei Filius, non
gratia, sed natura, gratia suscepit hominem tanta unitate personae,
ut idem ipse esset etiam hominis filius.
|
|