|
Nativitas Christi eo quod est de Spiritu sancto, gratiam
demonstrat. Idem namque Jesus Christus Filius Dei unigenitus, id
est unicus, Dominus noster, natus est de Spiritu sancto et virgine
Maria. Et utique Spiritus sanctus Dei donum est, quod quidem et
ipsum est aequale donanti: et ideo Deus est etiam Spiritus sanctus,
Patre Filioque non minor. Ex hoc ergo quod de Spiritu sancto est
secundum hominem nativitas Christi, quid aliud quam ipsa gratia
demonstratur? Cum enim virgo quaesivisset ab angelo, quomodo id
fieret quod ei nuntiabat, quandoquidem illa virum non cognosceret;
respondit Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum,
vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Et Joseph cum vellet eam
dimittere, suspicatus adulteram, quam sciebat non de se gravidam,
tale responsum ab angelo accepit: Noli timere accipere Mariam
conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est
(Matth. I, 20): id est, quod tu esse de alio viro suspicaris,
de Spiritu sancto est.
|
|