|
12. Christus de Spiritu sancto non ut de patre natus, sed de
Maria ut de matre. Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem hominis
Christi esse Spiritum sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit,
Spiritus sanctus hominem, ex qua utraque substantia Christus unus
esset, et Dei Patris filius secundum Verbum, et Spiritus sancti
filius secundum hominem; quod eum Spiritus sanctus tanquam pater ejus
de matre virgine genuisset? Quis hoc dicere audebit? Nec opus est
ostendere disputando quanta alia sequantur absurda, cum hoc ipsum jam
ita sit absurdum, ut nullae fideles aures id valeant sustinere.
Proinde, sicut confitemur, Dominus noster Jesus Christus, qui de
Deo Deus, homo autem natus est de Spiritu sancto et virgine Maria,
utraque substantia, divina scilicet atque humana, Filius est unicus
Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus. Quomodo
ergo dicimus Christum natum de Spiritu sancto, si non eum genuit
Spiritus sanctus? An quia fecit eum? Quoniam Dominus noster Jesus
Christus in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt (Joan.
I, 3): in quantum autem homo est, et ipse factus est, sicut
Apostolus dicit: Factus est ex semine David secundum carnem (Rom.
I, 3). Sed cum illam creaturam quam Virgo concepit et peperit,
quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit;
neque enim separabilia sunt opera Trinitatis; cur in ea facienda solus
Spiritus sanctus nominatus est? An et quando unus trium in aliquo
opere nominatur, universa operari Trinitas intelligitur? Ita vero
est, et exemplis doceri potest. Sed non est in hoc diutius
immorandum. Illud enim movet quomodo dictum sit, Natus de Spiritu
sancto, cum filius nullo modo sit Spiritus sancti. Neque enim quia
mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei filium, aut eum natum
de Deo; sed factum, vel creatum, vel conditum, vel institutum ab
illo, vel si quid hujusmodi recte possumus dicere. Hic ergo, cum
confiteamur natum de Spiritu sancto et virgine Maria, quomodo non sit
filius Spiritus sancti, et sit filius virginis Mariae, cum et de
illo et de illa sit natus, explicare difficile est. Procul dubio
quippe non sic de illo ut de patre, sic autem de illa ut de matre natus
est.
|
|