CAPUT XXXIX.

Non quidquid ex aliquo nascitur, ejus filius dicendus. Non igitur concedendum est quidquid de aliqua re nascitur, continuo ejusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum , lumbricum, quorum nihil est filius: ut ergo haec omittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur; certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu sancto, non aquae filios eos rite dixerit quispiam: sed plane dicuntur filii Dei Patris et matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu sancto natus est filius Dei Patris, non Spiritus sancti. Nam et illud quod de capillo et de caeteris diximus, ad hoc tantum valet, ut admoneamur non omne quod de aliquo nascitur, etiam filium ejus de quo nascitur posse dici. Sicut non omnes qui dicuntur alicujus filii, consequens est ut de illo etiam nati esse dicantur; sicut sunt qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennae, non ex illa nati, sed in illam praeparati, sicut filii regni qui praeparantur in regnum.