|
Modus quo natus est Christus de Spiritu sancto, insinuat gratiam
unionis hypostaticae. Cum itaque de aliquo nascatur aliquid etiam non
eo modo ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius, de illo
sit natus cujus dicitur filius; profecto modus iste quo natus est
Christus de Spiritu sancto non sicut filius, et de Maria virgine
sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis
praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esse coepit,
Verbo Deo copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset
filius Dei qui filius hominis, et filius hominis qui filius Dei: ac
sic in naturae humanae susceptione fieret quodam modo ipsa gratia illi
homini naturalis, quae nullum peccatum posset admittere. Quae gratia
propterea per Spiritum sanctum fuerat significanda, quia ipse proprie
sic est Deus, ut dicatur etiam Dei donum (Act. VIII, 20).
Unde sufficienter loqui (si tamen id fieri potest), valde prolixae
disputationis est.
|
|