|
13. Christus sine peccato, sed peccatum factus. Nulla igitur
voluptate carnalis concupiscentiae seminatus sive conceptus, et ideo
nullum peccatum originaliter trahens; Dei quoque gratia Verbo Patris
unigenito, non gratia Filio, sed natura, in unitate personae modo
mirabili et ineffabili adjunctus atque concretus, et ideo nullum
peccatum et ipse committens; tamen propter similitudinem carnis peccati
in qua venerat (Rom. VIII, 3), dictus est et ipse peccatum,
sacrificandus ad diluenda peccata. In vetere quippe lege peccata
vocabantur sacrificia pro peccatis (Osee IV, 8): quod vere iste
factus est cujus umbrae erant illa. Hinc Apostolus cum dixisset,
Obsecramus pro Christo reconciliari Deo; continuo subjunxit atque
ait: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos
simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21). Non
ait, ut in quibusdam mendosis codicibus legitur, Is qui non noverat
peccatum, pro nobis peccatum fecit; tanquam pro nobis Christus ipse
peccaverit: sed ait, Eum qui non noverat peccatum, id est
Christum, pro nobis peccatum fecit Deus, cui reconciliandi sumus,
hoc est, sacrificium pro peccatis, per quod reconciliari valeremus.
Ipse ergo peccatum, ut nos justitia; nec nostra, sed Dei; nec in
nobis, sed in ipso: sicut ipse peccatum, non suum, sed nostrum; nec
in se, sed in nobis constitutum, similitudine carnis peccati, in qua
crucifixus est, demonstravit: ut quoniam peccatum ei non inerat, ita
quodam modo peccato moreretur, dum moritur carni , in qua erat
similitudo peccati; et cum secundum vetustatem peccati nunquam ipse
vixisset, nostram ex morte veteri, qua in peccato mortui fueramus,
reviviscentem vitam novam sua resurrectione signaret.
|
|