CAPUT XLII. |
Baptismus datur, ut moriamur, et reviviscamus. Ipsum est quod in nobis celebratur, magnum Baptismatis sacramentum, ut quicumque ad istam pertinent gratiam, moriantur peccato, sicut ipse peccato mortuus dicitur, quia mortuus est carni, hoc est, peccati similitudini: et vivant a lavacro renascendo, sicut ipse a sepulcro resurgendo, quamlibet corporis aetatem gerant. |