CAPUT XLIII.

In Baptismo omnes peccato mori, et parvulos, et majores. A parvulo enim recens nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus est prohibendus a Baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in Baptismo: sed parvuli tantum originali, majores autem etiam iis omnibus moriuntur peccatis, quaecumque male vivendo addiderunt ad illud quod nascendo traxerunt.