|
Figura, ETEROSIS, qua numerus accipitur pro numero. Sed
ideo etiam ipsi peccato mori plerumque dicuntur, cum procul dubio non
uni, sed multis peccatis omnibusque moriantur, quaecumque jam propria
commiserunt, vel cogitatione, vel locutione, vel opere; quia etiam
per singularem numerum pluralis numerus significari solet: sicut ait
ille,
|
“Uterumque armato milite complent”
|
|
(Virgil. Aeneid, lib.
2, V\. 20); quamvis hoc multis militibus fecerint. Et in
nostris Litteris legitur, Ora ergo ad Dominum, ut auferat a nobis
serpentem (Num. XXI, 7, sec. LXX); non ait serpentes,
quos patiebatur populus, ut hoc diceret: et innumerabilia talia. Cum
vero et illud originale unum plurali numero significatur, quando
dicimus in peccatorum remissionem baptizari parvulos, nec dicimus in
remissionem peccati; illa est e contrario locutio, qua per pluralem
significatur numerus singularis. Sicut in Evangelio Herode mortuo
dictum est, Mortui sunt enim qui quaerebant animam pueri (Matth.
II, 20): non dictum est, mortuus est. Et in Exodo,
Fecerunt, inquit, sibi deos aureos; cum unum vitulum fecerint, de
quo dixerunt, Hi sunt dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra
Aegypti (Exod. XXXII, 31, 4): et hic pluralem ponentes
pro singulari.
|
|