|
In primo hominis peccato plures peccati species. Quamvis et in illo
peccato uno, quod per unum hominem intravit in mundum, et in omnes
homines pertransiit (Rom. V, 12), propter quod etiam parvuli
baptizantur, possint intelligi plura peccata, si unum ipsum in sua
quasi membra singula dividatur. Nam et superbia estillic, quia homo
in sua potius esse, quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium,
quia Deo non credidit; et homicidium, quia se praecipitavit in
mortem; et fornicatio spiritualis, quia integritas mentis humanae
serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus
usurpatus est; et avaritia, quia plus quam illi sufficere debuit
appetivit: et si quid aliud in hoc uno admisso diligenti consideratione
inveniri potest.
|
|