|
Peccatis parentum non tantum primorum obligari filios, probabile est.
Parentum quoque peccatis parvulos obligari, non solum primorum
hominum, sed etiam suorum, de quibus ipsi nati sunt, non
improbabiliter dicitur. Illa quippe divina sententia, Reddam peccata
patrum in filios (Deut. V, 9); tenet eos utique antequam per
regenerationem ad Testamentum Novum incipiant pertinere. Quod
Testamentum prophetabatur, cum diceretur per Ezechielem non
accepturos filios peccata patrum suorum, nec ulterius futuram in
Israel parabolam illam: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes
filiorum obstupuerunt (Ezech. XVIII, 1-20). Ideo enim
quisque renascitur, ut solvatur in eo quidquid peccati est cum quo
nascitur. Nam peccata quae male agendo postea committuntur, possunt
et poenitendo sanari, sicut etiam post Baptismum fieri videmus. Ac
per hoc non est instituta regeneratio, nisi quia vitiosa est
generatio; usque adeo ut etiam de legitimo matrimonio procreatus
dicat, In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in
utero aluit (Psal. L, 7). Neque hic dixit, In iniquitate,
vel peccato, cum et hoc recte dici posset: sed iniquitates et peccata
dicere maluit. Quia et in illo uno, quod in omnes homines
pertransiit, atque tam magnum est, ut eo mutaretur et converteretur in
necessitatem mortis humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui,
plura peccata, et alia parentum, quae etsi non ita possunt mutare
naturam, reatu tamen obligant filios, nisi gratuita gratia et
misericordia divina subveniat.
|
|