|
Quousque parentum peccata propagentur in filios, non temere
definiendum. Sed de peccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adam
usque ad patrem suum progeneratoribus suis quisque succedit, non
immerito disceptari potest: utrum omnium malis actibus et multiplicatis
delictis originalibus qui nascitur implicetur, ut tanto pejus quanto
posterius quisque nascatur; an propterea Deus in tertiam et quartam
generationem de peccatis parentum eorum posteris comminetur, quia iram
suam quantum ad progeneratorum culpas non extendit ulterius moderatione
miserationis suae; ne illi quibus regenerationis gratia non confertur,
nimia sarcina in ipsa sua aeterna damnatione premerentur, si cogerentur
ab initio generis humani omnium praecedentium parentum suorum
originaliter peccata contrahere, et poenas pro eis debitas pendere: an
aliud aliquid de re tanta, Scripturis sanctis diligentius perscrutatis
atque tractatis, valeat vel non valeat reperiri, temere affirmare non
audeo.
|
|