CAPUT XLVIII.

14. Peccatum originale non aboletur nisi per Christum. Illud tamen unum peccatum, quod tam magnum in loco et habitu tantae felicitatis admissum est, ut in uno homine originaliter, atque, ut ita dixerim, radicaliter totum genus humanum damnaretur, non solvitur ac diluitur nisi per unum mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), qui solus potuit ita nasci, ut ei non opus esset renasci.