CAPUT IV.

Quaestiones Laurentii. Responsiones Angustini. Vis enim tibi, ut scribis, librum a me fieri, quem Enchiridion (ut dicunt) habeas, et de tuis manibus non recedat: continens postulata, id est, quid sequendum maxime, quid propter diversas principaliter haereses sit fugiendum; in quantum ratio pro religione contendat, vel quid in ratione, cum fides sit sola, non conveniat ; quid primum, quid ultimum teneatur, quae totius definitionis summa sit; quod certum propriumque fidei catholicae fundamentum. Haec omnia quae requiris procul dubio scies, diligenter sciendo quid credi, quid sperari debeat, quid amari. Haec enim maxime, imo vero sola in religione sequenda sunt. His qui contradicit, aut omnino a Christi nomine alienus est, aut haereticus. Haec sunt defendenda ratione, vel a sensibus corporis inchoata, vel ab intelligentia mentis inventa. Quae autem nec corporeo sensu experti sumus, nec mente assequi valuimus aut valemus, eis sine ulla dubitatione credenda sunt testibus, a quibus ea quae divina vocari jam meruit, Scriptura confecta est: qui ea sive per corpus, sive per animum, divinitus adjuti, vel videre, vel etiam praevidere potuerunt.