|
Baptismo Joannis non fiebat regeneratio. Christus cur baptizari a
Joanne voluit. Non enim renascebantur, qui baptismate Joannis
baptizabantur (Matth. III, 13), a quo et ipse baptizatus
est: sed quodam praecursorio illius ministerio qui dicebat, Parate
viam Domino (Luc. III, 4), huic uni in quo solo renasci
poterant parabantur. Hujus enim baptismus est non in aqua tantum,
sicut fuit Joannis, verum etiam in Spiritu sancto (Marc. I,
8); ut de illo Spiritu regeneretur quisquis in Christum credit, de
quo Christus generatus regeneratione non eguit. Unde vox illa Patris
quae super baptizatum facta est, Ego hodie genui te (Psal. II,
7; Hebr. V, 5); non unum illum temporis diem quo baptizatus
est, sed immutabilis aeternitatis ostendit, ut illum hominem ad
Unigeniti personam pertinere monstraret. Ubi enim dies nec hesterni
fine inchoatur, nec initio crastini terminatur, semper hodiernus est.
In aqua ergo baptizari voluit a Joanne, non ut ejus iniquitas ulla
dilueretur, sed ut magna commendaretur humilitas. Ita quippe nihil in
eo baptismus quod ablueret, sicut mors nihil quod puniret, invenit;
ut diabolus veritate justitiae, non violentia potestatis oppressus et
victus, quoniam ipsum sine ullo peccati merito iniquissime occiderat,
per ipsum justissime amitteret quos peccati merito detinebat. Utrumque
igitur ab illo, id est, et baptismus et mors, certae dispensationis
causa, non miseranda necessitate, sed miserante potius voluntate
susceptum est; ut unus peccatum tolleret mundi, sicut unus peccatum
misit in mundum, hoc est, in universum genus humanum.
|
|