|
Per Christum tolli non tantum originale peccatum, sed et caetera
superaddita. Nisi quod ille unus unum peccatum misit in mundum, iste
vero unus non solum illud unum, sed cuncta simul abstulit quae addita
invenit. Unde dicit Apostolus: Non sicut per unum peccantem , ita
est et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia
autem ex multis delictis in justificationem. Quia utique illud unum
quod originaliter trahitur, etiam si solum sit, obnoxios damnationi
facit: gratia vero ex multis delictis justificat hominem, qui praeter
illud unum quod communiter cum omnibus originaliter traxit, sua quoque
propria multa commisit.
|
|