|
Baptismus mortis ac resurrectionis Christi similitudo in parvulis
perinde ac in majoribus. De qua per unum hominem poena et per unum
hominem gratia cum locutus fuisset, quantum illi Epistolae suae loco
sufficere judicavit, deinde sacri baptismatis in cruce Christi grande
mysterium commendavit eo modo, ut intelligamus nihil aliud esse in
Christo baptismum, nisi mortis Christi similitudinem; nihil autem
aliud mortem Christi crucifixi, nisi remissionis peccati
similitudinem: ut quemadmodum in illo vera mors facta est, sic in
nobis vera remissio peccatorum; et quemadmodum in illo vera
resurrectio, ita in nobis vera justificatio. Ait enim, Quid ergo
dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Dixerat enim
superius, Ubi, enim abundavit peccatum, superabundavit gratia
(Ibid. 20). Et ideo quaestionem sibi ipse proposuit, utrum
propter abundantiam gratiae consequendam in peccato sit permanendum.
Sed respondit, Absit: atque subjecit, Si mortui sumus peccato,
quomodo vivemus in eo? Deinde ut ostenderet nos mortuos esse peccato:
An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo
Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Si ergo hinc ostendimur
mortui esse peccato, quia in morte Christi baptizati sumus; profecto
et parvuli qui baptizantur in Christo, peccato moriuntur, quia in
morte ipsius baptizantur. Nullo enim excepto dictum est, Quicumque
baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus.
Et ideo dictum est, ut probaretur mortuos nos esse peccato. Cui
autem peccato parvuli renascendo moriuntur, nisi quod nascendo
traxerunt? Ac per hoc etiam ad ipsos pertinet quod sequitur dicens:
Consepulti sumus ergo illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum
surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in
novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini
mortis ejus, simul et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus
homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut
ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a
peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul
etiam vivemus cum illo: scientes quia Christus resurgens a mortuis,
jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus
est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita
et vos existimate mortuos quidem vos esse peccato, vivere autem Deo in
Christo Jesu (Rom. VI, 1-11). Hinc enim probare coeperat
non esse nobis permanendum in peccato, ut gratia abundet; et dixerat,
Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Atque ut ostenderet
mortuos nos esse peccato, subjecerat , An ignoratis, quoniam
quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati
sumus? Sic itaque totum locum istum clausit, ut coepit. Mortem
quippe Christi sic insinuavit, ut etiam ipsum mortuum diceret esse
peccato. Cui peccato, nisi carni , in qua erat, non peccatum, sed
similitudo peccati, et ideo nomine appellata est peccati? Baptizatis
itaque in morte Christi, in qua non solum majores, verum etiam
parvuli baptizantur, ait, Sic et vos, id est quemadmodum Christus,
sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in
Christo Jesu.
|
|