CAPUT LIII.

Crux Christi, sepultura, resurrectio, etc., figura vitae christianae. Quidquid igitur gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione tertio die, in ascensione in coelum, in sede ad dexteram Patris; ita gestum est, ut his rebus non mystice tantum dictis, sed etiam gestis configuraretur vita christiana quae hic geritur. Nam propter ejus crucem dictum est: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 24). Propter sepulturam: Consepulti sumus Christo per Baptismum in mortem. Propter resurrectionem: Ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Propter ascensionem in coelum sedemque ad dexteram Patris: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.