CAPUT LIV. |
Judicium ultimum pertinens ad res in fine saeculi gerendas. Jam vero quod de Christo confitemur futurum, quoniam de coelo venturus est, vivos judicaturus ac mortuos, non pertinet ad vitam nostram quae hic geritur; quia nec in rebus gestis ejus est, sed in fine saeculi gerendis. Ad hoc pertinet quod Apostolus secutus adjunxit: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coloss. III, 1-4). |