|
Judicare vivos et mortuos, duplici modo intellectum. Duobus autem
modis accipi potest quod vivos et mortuos judicabit: sive ut vivos
intelligamus, quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne
viventes inventurus est ejus adventus; mortuos, autem qui de corpore,
prius quam veniat, exierunt vel exituri sunt: sive vivos justos,
mortuos autem injustos; quoniam justi quoque judicabuntur. Aliquando
enim judicium Dei ponitur in malo; unde illud est, Qui autem male
egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29): aliquando et
in bono, secundum quod dictum est, Deus, in nomine tuo salvum me
fac, et in virtute tua judica me (Psal. LIII, 3). Per
judicium quippe Dei fit ipsa bonorum malorumque discretio, ut
liberandi a malo, non perdendi cum malis, boni ad dexteram segregentur
(Matth. XXV, 32, 33). Propter quod ille clamabat,
Judica me, Deus: et quid dixerat velut exponens, Et discerne,
inquit, causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1).
|
|