|
15. De Spiritu sancto et Ecclesia recto ordine dictum in
Symbolo. Ecclesia coelestis terrenae opitulatur. Cum autem de Jesu
Christo Filio Dei unico Domino nostro, quod ad brevitatem
Confessionis pertinet, dixerimus, adjungimus sic credere nos et in
Spiritum sanctum, ut illa Trinitas compleatur, quae Deus est:
deinde sancta commemoratur Ecclesia. Unde datur intelligi rationalem
creaturam ad Jerusalem liberam pertinentem (Galat. IV, 26),
post commemorationem Creatoris, id est summae illius Trinitatis,
fuisse subdendam. Quoniam quidquid de homine Christo dictum est, ad
unitatem personae Unigeniti pertinet. Rectus itaque Confessionis
ordo poscebat, ut Trinitati subjungeretur Ecclesia, tanquam
habitatori domus sua, et Deo templum suum, et conditori civitas sua.
Quae tota hic accipienda est, non solum ex parte qua peregrinatur in
terris, a solis ortu usque ad occasum laudans nomen Domini (Psal.
CXII, 3), et post captivitatem vetustatis cantans canticum
novum; verum etiam ex illa quae in coelis semper, ex quo condita est,
cohaesit Deo, nec ullum malum sui casus experta est. Haec in sanctis
Angelis beata persistit, et suae parti peregrinanti sicut oportet
opitulatur; quia utraque una erit consortio aeternitatis, et nunc una
est vinculo charitatis, quae tota instituta est ad colendum unum
Deum. Unde nec tota, nec ulla pars ejus vult se coli pro Deo, nec
cuiquam esse Deus pertinenti ad templum Dei, quod aedificatur ex diis
quos facit non factus Deus. Ac per hoc Spiritus sanctus si
creatura, non creator, esset, profecto creatura rationalis esset;
ipsa est enim summa creatura . Et ideo in Regula fidei non poneretur
ante Ecclesiam, quia et ipse ad Ecclesiam pertineret in illa ejus
parte quae in coelis est. Nec haberet templum, sed etiam ipse templum
esset. Templum autem habet, de quo dicit Apostolus: Nescitis quia
corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem
habetis a Deo? De quibus alio loco dicit: Nescitis quia corpora
vestra membra sunt Christi (I Cor. VI, 19, 15)? Quomodo
ergo Deus non est, qui templum habet? aut minor Christo est, cujus
membra templum habet? Neque enim aliud templum ejus, aliud templum
Dei est, cum idem dicat Apostolus, Nescitis quia templum Dei
estis: quod ut probaret, adjecit, Et Spiritus Dei habitat in vobis
(Id. III, 16). Deus ergo habitat in templo suo, non solum
Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius, qui etiam de corpore
suo, per quod factus est caput Ecclesiae, quae in hominibus est, ut
sit ipse in omnibus primatum tenens (Coloss. I, 18), ait,
Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II,
19). Templum ergo Dei, hoc est totius summae Trinitatis, sancta
est Ecclesia, scilicet universa in coelo et in terra.
|
|