CAPUT LVII. |
Stabilitas Ecclesiae coelestis. Sed de illa quae in coelo est, affirmare quid possumus, nisi quod nullus in ea malus est, nec quisquam deinceps inde cecidit aut casurus est, ex quo Deus angelis peccantibus non pepercit, sicut scribit apostolus Petrus; sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in judicio puniendos reservari (II Petr. II, 4)? |