|
Angelorum quae sint differentiae, et an Angeli sint sidera,
incertum. Quomodo autem se habeat beatissima illa et superna
societas, quae ibi sint differentiae praepositurarum , ut cum omnes
tanquam generali nomine Angeli nuncupentur (sicut in Epistola ad
Hebraeos legimus: Cui enim Angelorum dixit aliquando, Sede a
dextris meis (Hebr. I, 13)? hoc quippe modo significavit omnes
universaliter Angelos dici), sint tamen illic Archangeli: et utrum
iidem Archangeli appellentur Virtutes; atque ita dictum sit,
Laudate eum, omnes Angeli ejus; laudate eum, omnes Virtutes ejus
(Psal. CXLVIII, 2); ac si diceretur, Laudate eum omnes
Angeli ejus, laudate eum omnes Archangeli ejus: et quid inter se
distent quatuor illa vocabula, quibus universam ipsam coelestem
societatem videtur Apostolus esse complexus, dicendo, Sive Sedes,
sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates (Coloss.
I, 16), dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod
dicunt: ego me ista ignorare confiteor. Sed ne illud quidem certum
habeo, utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna et cuncta
sidera: quamvis nonnullis lucida corpora esse, non cum sensu vel
intelligentia, videantur .
|
|