CAPUT V.

Responsio ad q. 3 et ad q. 4. Cum autem initio fidei quae per dilectionem operatur, imbuta mens fuerit, tendit bene vivendo etiam ad speciem pervenire, ubi est sanctis et perfectis cordibus nota ineffabilis pulchritudo, cujus plena visio est summa felicitas. Hoc est nimirum quod requiris, quid primum, quid ultimum teneatur: inchoari fide, perfici specie. Haec etiam totius definitionis est summa. Certum vero propriumque fidei catholicae fundamentum Christus est: Fundamentum enim aliud, ait Apostolus, nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Neque hoc ideo negandum est proprium fundamentum esse fidei catholicae, quia putari potest aliquibus haereticis hoc nobiscum esse commune. Si enim diligenter quae ad Christum pertinent cogitentur, nomine tenus invenitur Christus apud quoslibet haereticos, qui se christianos vocari volunt; re ipsa vero non est apud eos. Quod ostendere nimis longum est; quoniam commemorandae sunt omnes haereses, sive quae fuerunt, sive quae sunt, sive quae potuerunt esse sub vocabulo christiano, et quam sit hoc verum per singulas quasque monstrandum. Quae disputatio tam multorum est voluminum, ut etiam infinita videatur.