|
Angelorum qualia sint in quibus apparuerunt corpora, difficile
explicatur. Itemque angeli quis explicet cum qualibus corporibus
apparuerint hominibus, ut non solum cernerentur, verum etiam
tangerentur; et rursus non solida corpulentia, sed spirituali potentia
quasdam visiones, non oculis corporeis, sed spiritualibus, vel
mentibus ingerant, vel dicant aliquid non ad aurem forinsecus, sed
intus in animo hominis , etiam ipsi ibidem constituti: sicut scriptum
est in Prophetarum libro, Et dixit mihi angelus qui loquebatur in me
(Zach. I, 9): non enim ait, qui loquebatur ad me; sed, in
me. Vel appareant et in somnis, et colloquantur more somniorum:
habemus quippe in Evangelio, Ecce Angelus Domini apparuit illi in
somnis, dicens (Matth. I, 20). His enim modis velut indicant
se angeli contrectabilia corpora non habere: faciuntque difficillimam
quaestionem, quomodo patres eis pedes laverint (Gen. XVIII,
4, et XIX, 2), quomodo Jacob cum angelo tam solida
contrectatione luctatus sit (Id. XXXII, 24). Cum ista
quaeruntur, et ea sicut potest, quisque conjectat, non inutiliter
exercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata, et absit error
opinantium se scire quod nesciunt. Quid enim opus est ut haec atque
hujusmodi affirmentur, vel negentur, vel definiantur cum discrimine,
quando sine crimine nesciuntur?
|
|