CAPUT LXI.

Ecclesia in Angelis et in hominibus. Christus pro angelis non est mortuus. Angelos quomodo spectat hominum redemptio. Haec ergo quae in sanctis Angelis et Virtutibus Dei est Ecclesia, tunc nobis sicuti est innotescet, cum ei conjuncti fuerimus in finem, ad simul habendam beatitudinem sempiternam. Ista vero quae ab illa peregrinatur in terris, eo nobis notior est, quod in illa sumus, et quia hominum est, quod et nos sumus. Haec sanguine Mediatoris nullum habentis peccatum, ab omni redempta est peccato, ejusque vox est, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 31, 32). Non enim pro Angelis mortuus est Christus. Sed ideo etiam pro Angelis fit, quidquid hominum per ejus mortem redimitur et liberatur a malo, quoniam cum eis quodammodo redit in gratiam, post inimicitias quas inter homines et sanctos Angelos peccata fecerunt, et ex ipsa hominum redemptione ruinae illius angelicae detrimenta reparantur.