|
Quomodo in Christo instaurantur omnia, et pacificantur. Et utique
noverunt Angeli sancti docti de Deo, cujus veritatis aeterna
contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere humano
integritas illius civitatis exspectet. Propter hoc ait Apostolus
instaurari omnia in Christo, quae in coelis sunt, et quae in terris,
in ipso (Ephes. I, 10). Instaurantur quippe quae in coelis
sunt, cum id quod inde in angelis lapsum est, ex hominibus redditur:
instaurantur autem quae in terris sunt, cum ipsi homines qui
praedestinati sunt ad aeternam vitam, a corruptionis vetustate
renovantur. Ac sic per illud singulare sacrificium in quo Mediator
est immolatus, quod unum multae in Lege victimae figurabant,
pacificantur coelestia cum terrestribus, et terrestria cum
coelestibus. Quoniam sicut idem apostolus dicit, In ipso complacuit
omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum,
pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris sunt, sive
quae in coelis (Coloss. I, 19 et 20).
|
|